monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 37
{XVII} cliviam quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari - quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam -, et apud Nigidium super appellatur avis, quae aquilarum ova frangat. sunt praeterea conplura genera depicta in Etrusca disciplina saeculis non visa, quae nunc defecisse mirum est, cum abundent etiam quae gula humana populatur.